HIEROSOLYMA

HIEROSOLYMA
I.
HIEROSOLYMA
nova urbs, ab Aelio Hadtiano Imp. condita. Hic enim, cum A. C. 135. Iudaei rebellantes Templum restituere conarentur, 58. myriadas eorum uno di concidit, et residua veteris Hierosolymae prorsus destruxit, montem quoque Moriah, in quo templum olim conditum erat, in planitiem redegit, ne gens montis et templi fiduciâ iugum denno excuteret. Porro 50. in Iudaea arces diruit, vicosque 980. ferro ignique vastavit. Post quam excisionem dispersionemque Iudaeorum ruinas et saxa murorum ex ipsis fundamentis eruit, omnesque lapides in minutissimas partes confregit, diminuit ac dissipavit. Sic, cum quidquid de urbe Hierosolyma residuum erat, in pulverem cineremque esset redactum, nomenque etiam urbis deletum ac sublarum, novam condidit in vicino loco, eamque de suo nomine Aeliam, Christianis etiam Hierosolymam, appellavit. Posita est ad montes Gihon et Golgotha, ubi Iovi atque Veneri templum construxit, et in loco prioris templi equestrem erexit statuam, imaginem nempe suam in columna marmorea: quae 400. post C. N. Annis, Hieronymi adhuc tempore, conspecta est. Porcorum etiam imaginibus e marmore supra portas urbis constitutis, urbem Iovi Capitolino consecravit: hinc porro Capitolinam dictam, omnibusque Iudaeis eius ingressu in perpetuum, sub inevitabili capitis poena, interdixit: Porcorum autem illa simulacra, vel in ludibrium Iudaeorum, quibus ad esum et sacrificia porcinae usus vetitus erat, vergebant: vel veteris Albae auspicia renovabant: Priscis enim Romanis hoc animalis genus sacrum fuisse, innuit Virg. in loco ubi ait: Aen. l. 3. v. 390.
—— Alba sub ilicibus sus
Triginta capitum fetus enixa iacebit.
Vide supra.
II.
HIEROSOLYMA
plur. num. et Hierosolyma sing. et Hierusalem indeclinab. Aliter
Solyma, Lusa, Bethel, Iersolyma, Iebus, Eliae,
Urbs sacra, Ierusalem dicitur, atque Salem.
Urbs Palaestinae, clarissima, et florentissima urbium Orientis, quemadmodum Plin. scripsit, l. 5. c. 14. In tribu Beniamin, edito in loco, in montanis nempe, sita est. A Mer. est mons Sion, in cuius latere sedet: ab Occas. idem mons: Ab Or. eius murum torrens Cedron alluit. 40. mill. pasl. a Ioppe et litore maris Syrii, inter Damascum et Babylonem Aegypti, inde 160. mill. pass. hinc 300. ab Alexandria 400. Dicta autem primum fuit Solyma. Sed cum rex Cananaeae, Iustus nomine templum addidisset, Hierosolyma appellari coepta est. Graeci enim ἱερον, templum vocant. Euseb. quasi ἱερὸν Σολομῶντος, i. e. aedem Solomonis, dictam putavit, l. 9. Praep. Evang. B. Hier. in Ep. ad Enstachium de vita Paulae: Ingressa est Hierosolymam urbem trinominem Iebus Salem, Hierusalem: quae ab Aelio postea Adriano, de ruinis et cineribus civitatis in Aeliam suscenata est. NMempe signisicat, Hadrianum de reliquiis et ruinis, novam exstruxisse urbem, quam ab re Aeliam appellavit, quod et ad c. 1. Ioelis docet. Male, ut Scal. ostendit Animadvers. Euseb. p. 164. sed nomen Hierusalem contractum et leviter immutatum ex Iebus et Salem,
quae vera originatio est: Iebusitae enim captâ olim urbe, arcem hîc aedificîrant, Iebus nomine, a Davide expugnatam. Vide infra. Nugae enim sunt, quae de Solymis gente Homero celebrata et Hierosolymo Duce apud Tac. Hist. l. 5. c. 1. et 2. et apud Plutarch. legimus. Hîc tot ex Sacerdotali fam. commorari soliti, ut circa tempora Davidis et Salomonis eorum XXXVIM. numerarentur. Sedes divini cultus regnique Israelitici primo, totius dein Iudaici. Historia altius repetita sic habet: Exstructa urbs fuit a Melchisedecho, quam cum occupâssent postmodum Iebusitae, nihil obstante arce eorum Iebus, de qua supra, Iosua urbem expugnavit, Regemque Adonisedec, cum quinque aliis principibus captum neci dedit. Post eius Obitum, urbe Iebusitae rursus potiti, mox iterum ab Israelitis in arcem compulsi sunt: quam demum Rex David suam fecit, ei nomine indito Civitatis Sion. Quo factum, ut, quamvis in tribu esset Beniamin, nihilominus ad tribum Iuda referretur: et hactenus quidem Israelitae Iebusitis mixti hîc degebant. Rex dein Salomon insiguibus aedisiciis, templo inprimis magnificentissimo urbem exornavit. Sed statim post mortem eius, a Sisaco Aegypti Rege capta, et direpta est, regnante Roboamo. Iterum in manus Ioae Israelitarum Regis pervenit, sub Amazia Rege Iudae; postea quoque occupata ab Assyriis, cum Manases: et a Nebucadnezare Babyloniae Rege cum Iechonias rerum potirentur. Hic Sedeciâ in throno collocato, perfidiâ eius commotus, obsedit Hierosolymam, cepitque, post difficile obsidium, d. 5. mensis quarti A. M. 3444. quo per portam Piscium ingressi Chaldaei urbem, caedibus flammisque omnia vastârunt, reliquiis populi cum Rege in Chaldaeam abductis. Ubi postquam sub duro servitutis iugo Annos 70. durassent, a Cyro veniam impetrarunt in Palaestinam redeundi murosque Hierosolymorum cum templo reaedificandi, quod factum Zorobabelis, Esraeque auspiciis. Sequentibus tem poribus denuo ab Antiocho Epiphane capta urbs, brevi tamen a Iuda Maccabaeo recuperata est: frustra iterum a variis Syriae regibus aliquoties tentata. Pompeius dein urbe occupatâ, nihil non licentiae furenti ibi militi permisit: quam male quoque habuit post eum Herodes Ascalonita, postea tamen reparavit mirumque in modum exornavit. Donec, FILIO DEI in crucem hîc acto, capta, direpta, et secundum Christi vaticinium funditus eversa est, post obsidionem semestrem famemque incolarum inauditam, ut et alia obsessorum
mala, a Tito, A. C. 73. Templo capto d. 4. Aug. quis Sabbathum erat, et incenso, arce quoque d. 8. Septembr. ab hoste expugnatâ. Sic in cineribus sedit tota, Regina Orientis et verae Religionis per 1100. Annos metropolis, templumque adeo eversum est, ut nec lapis supr lapide remanserit, praedicente CHRISTO: quae verba elusurus Iulianus Apostata, frustra fuit, flammarum e subterraneis locis prosilientium vi devoratis iis, quos moliendis fundamentis adhibuêre Iudaei, quibus is veniam reaedificandi urbem concesserat. Vasa autem templi a Vespasiano in templo Pacis Romae reposita, docet Hier. Ab eo tempore urbs prorsus iacet. Quae enim ab Hadriano Imp. A. C. 132. exstructa, Aelia etiam quibusdam dicitur, non eodem loco sita est. Vide infra. Hîc cum Duce Barchocheba Iudaei rebellassent, subterraneis sibi perfugiis praeparatis, nihilominus ab Imp. excussi sunt, et totâ Iudaeâ pessime habiti, quos ut acrius castigaret, etiam ingressu urbis illos in posterum arcuit, imo vel eminens, aut ex loco editiore urbem aspiciendi potestate demptâ, Insuper porcum in porta Bethlehemum ducente sculpi, Templum Veneri in monte Calvariae: Iovi in loco Resurrectionis CHRISTI, Adonidi in pago Bethlehem dicavit, quae usque ad Constantin. Mag. exstitêre. Hic urbem novis colonis auctam, magnifice ornavit, quae tamen sub Heraclio Imp. a Cosroe II. Persarum Rege iterum occupata est. Septimo et octavo sec. sub Saracenis Mahometi successoribus gemuit, donec illam is Aaron Persarum Rex Carolo Magno donavit, Legati solum titulo in hac regione sibi reservato. Sed post Caroli mortem, relapsa est sub iugum Barbaricum: usque dum expeditione sacrâ in Conc. Claramontano decretâ, Godofredus Bullionaeus Dux expeditionis, illam occupavit, A. C. 1099. d. 15. Iul. Regni Hierosolymitani fundator et primus Monarcha dictus, cuius successores subinde a Saracenis, bello petiti sunt, usque ad tempora Guidonis Lusiniani mariti Sibyllae, ditionum istarum heredis, qui a Saladino Syriae Aegyptique Sultano urbe captâ A. C. 1187. d. 2. Octobris toto regno, exceptâ Tyro, Tripli, Antiochia, et castris aliquot exutus est; postquam Regnum 88. solum Annos durâsset: a quo tempore titulus Regni, post ambitiosas Christianorum Principum lites, Hispaniae Regibus tandem mansit. Captâ sic urbe et occupato regno, Christianorum conatus quidem varii, sed irriti semper fuêrunt. Imo ab Alfiro Sultano Aegypti, quidquid restabat in Or. Christianis ereptum est, A. C. 1288. exceptâ Ptolemaide, quae et ipsa tandem, in manus Sultani Melec-Arafi, qui Alfiro successit, redacta est, A. C. 1291. d. 19. Maii, caesis pulsisque omnibus Christianis. Sub Califis Aegypti sic Terra olim Sancta postquam fuisset usque ad A. C. 1507. Selimus Turcarum Imp. illa potitus est. Nunc Chuz Turcis: Parvi circuitus est, vix decem mille incolas Turcas partim Aethiopes, Arabes, Iudaeos: Item Christianos schismaticos, Graecos, Armenios, Maronitas, Abyssinos, Nestorianos, Latinos Ordinis plerunqueve Franciscani, quibus ibi insigne templum S. Salvatoris continens, deficitqueve indies, propter Arabum incursiones. Vide infra. Eccl. Hierosolymitana a Christo fundata eius nativitate, vitâ, miraculis, passione et morte, sepulturâ, resurrectione, et asceusu in caelum, missione Spiritus S. contionibus, miraculis, martyrio etiam unius Apostolorum, sanctificata; fuit sub Metrop. Caesariensi, secundum Canonem 7. Conc. Niceni: Mos antiquus obtinuit, ut Aeliae, i. e. Ierosolimae Ep. honoretur, salvâ Metropolis propriâ dignitate. Nihilominus Iuvenalis Ep. in Conc. Chalcedonensi obtinuit, ut Hierosolyma triplicem
Palaestinam in posterum sub se haberet: quod demum Conc. 2. CP. effectui datum est, A. C. 553. quo, post condemnationem trium Capitulorum, Hierosolymitanae Eccl. subiectae sunt Metropoles, Caesarea, et Scythopolis, quae prius dependebant ab Antiocheno Patriarcha, Berytus item et
Rubensis in Syria, quae sub Alexandrino fuerant. In cuius rei solatium Caesareae Imp. reddidit titulum urbis Proconsularis, quo prius usa fuerat. Floruêrunt in Ecclesia hac viri insignes, sed et gravia illam afflixêre mala, sub Idolatris, Haereticis, Saracenis et Turcis. Primum hîc Christianorum Concilium habitum est, A. C. 49. vel 50. cuius historiam vide Actor. c. 15. v. 22. 23. et Aliud ibidem celebratum est A. C. 197. ob celebrationem Paschatis. A. C. 335. auctoritate Constantini Magni, quo de dedicatione templi prope locum sepulturae IESU CHRISTI actum. Postquam Orthodoxi Praesules hinc discessêrunt, Synodo ab Arianis, qui Eusebiani dicebantur, habitâ, Arius in communionem Eccl. receptus est. Sed aliâ a Maximo ibidem A. C. 350. indictâ, rescissa sunt acta Synodi Tyri habitae, cuius prior appendix fuerat, iique qui Athanasii condemnationi subscripserant, palinodiam cautârunt. De cetero vide Morer. Dict. Hist. Plura autem qui de inclita hac urbe, magnifico Salomonis templo, vicissitudinibus variis, Eccl. etc. scire desiderat, adeat fontes ipsos sacros Verbi Dei, libros Regum inprimis, Prophetas, Evangelistas, Acta Apostolorum: Praetetea Ioseph. in Antiqq. et de Bello, Euseb. Socrat. Theodoret. Sozomen. Oros. Bedam, Gulielmum Tyr. Gesta Dei per Francos, Iacob. Vitriacensem, Adrichomium, Buchard. Descript. Terrae S. Torniel. et Salian. in Ann. V. T. Petr. de la Valle Itin. tom. 1. Insuperque in vocibus Iudaea, Palaestina, et Templum Hierosolymitanum. Hinc Hierosolymitanus, et Hierosolymarius, quo nomine diectus est Cn. Pompeius ab Hierosolymis expugnatis: Cic. 2. ad Attic. Si vero quae de me pacta sunt, ea non servantur, in caelo sum, ut sciat hic noster Hierosolymarius traductor ad plebem, quam bonam meis purissimis orationibus gratiam retulerit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Hierosolyma — Hierosolyma, so v.w. Jerusalem …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Hierosolyma — geographical name see Jerusalem …   New Collegiate Dictionary

  • Hierosolyma — …   Deutsch Wikipedia

  • Hiërosolyma — Hiërosolўma, grch. und lat. Name für Jerusalem …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Swedenborgianism — is the belief system developed from the writings of the Swedish theologian Emanuel Swedenborg (1688 – 1772). It is claimed by its followers that it is a new form of Christianity, and the movement is founded on the belief that God explained the… …   Wikipedia

  • PALAESTINS — provincia Syriae Arabiae contermina. Herodot. tota n Syriam vocat Palaestinam. In ea quinque civita tes continebantur, Gaza, Ascalon, Gath, Accaron, et Azotus. Vide Plin. l. 5. c. 20 et l. 6. c. 27. Alii terram Sanctam vocant, in Galilaeam ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Emanuel Swedenborg — Infobox Philosopher region = Western Philosophers era = 18th century philosophy color = #B0C4DE image caption = Emanuel Swedenborg, 75, holding the manuscript of Apocalypsis Revelata (1766) name = Emanuel Swedenborg birth = February 8 1688… …   Wikipedia

  • Names of Jerusalem — This article explores the different names of Jerusalem and their linguistic natures, etc. For a discussion of the politics and history of Jerusalem itself, the Jerusalem and Timeline of Jerusalem articles are probably a better place to start.… …   Wikipedia

  • The New Church — New Church redirects here. For the Amsterdam church, see New Church (Amsterdam). The New Church Classification New Christian Orientation Swedenborgian Polity congregational, episcopal …   Wikipedia

  • JUDAEA — quae et Chananaea, et Promissionis terra, Syriae regio notissima: de cuius situ post Sacras literas Iosephus inprimis, post quem Strabo, l. 16. p. 749. et 756. Dion Gafl. l. 36. et Tac. Hist. l. 5. c. 6. ubi de Iudaea, cuius haec sunt verba:… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”